Versus albus
poesis pentametro iambico sine homoeoteleutone composita / From Wikipedia, the free encyclopedia
Versus albus[1] vel blancus (Francogallice vers blanc Anglice blank verse) est poesis pentametro iambico (sive iambus pentametris) sine homoeoteleutone composita.[2] Appellatus est "probabiliter communissima et potentissima poesis Anglicae forma ex saeculo sexto decimo,"[3][4] et Paulus Fussell aestimavit "circa tres partes omnis poesis Anglicae esse versum album"[5][6]
Primus versus vacui usus in lingua Anglica notus ab Henrico Howard confectus est, in suo Aeneide converso (circa 1540 composito; 1554–1557 prolato[7]). Howard fortasse a poemate Vergilii tactus est, quia versus Latinus classicus (et versus Graecus) consonantia in finibus versuum non usus est; vel fortasse a forma Italiana versi sciolti Italice appellata tactus est, quae etiam nullam consonantiam exactam contibuit. Ludus Arden of Faversham (circa 1590 ab auctore ignoto) est notabile end-stopped versus vacui exemplum.
Ludus Gorboduc fuit primus ludus Anglicus versu vacuo scriptus. Christophorus Marlowe fuit primus auctor Anglicus qui versum vacuum plene usus est. Maximae in versu vacuo Anglico confectiones a Gulielmo Shakesperio factae sunt, qui multum quod in suis ludis continetur in pentametro iambico sine consonantia composuit, et ab Ioanne Miltono, cuius Paradise Lost versu vacuo compositus est. Iacobus Thomson (in The Seasons), Gulielmus Cowper (in The Task), et poetae similies versus vacuos Miltonicos saeculo duodevicensimo late imitati sunt. Romantici poetae Anglici sicut Gulielmus Wordsworth, Percy Bysshe Shelley, et Ioannes Keats versu vacuo usi sunt pro forma maiore. Mox Alfredus Tennyson versui vacuo vehementer studebat, quo usus est, exempli gratia, in "The Princess," suo poemate narrativo, atque in "Ulysses," uno ex suis poematibus latissime lectis. Inter poetas Americanos, Hart Crane et Wallace Stevens versu vacuo insigniter usi sunt in compositionibus extensis cum multi poetae alii se in versum liberum dedicarent.