Eduardus V (rex Angliae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Eduardus V (4 Novembris 1470ā1483) paucas hebdomades anno 1483 fuit rex Angliae, Eduardo IV patre nuper mortuo. Eduardo adolescente, regeret? avunculus Ricardus, qui autem iam Iunio mense regnum usurpavit, et postea Ricardus III regebat. Eduardus V, una cum Ricardo fratre in Turri Londinii custoditus, iam aestate eiusdem anni necatus esse habetur.
Obitus: 1483; Turris Londinii
Patria: Anglia
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Plerique homines existimant Eduardum, verum Angliae regni, necatum esse iussu Ricardi III ad regnum usurpandum; voces autem quoque sunt, inter quas est P. Kendall, putantes principes esse necatos iussu Henrici Tudoris post proelium prope oppidum Bosworth(en) actum, regni Anglici capiendi cupidi. Henrico VII deinde rege, iterum iterumque homines quidem apparuerunt dicentes se esse Eduardi IV filios et sic habere maximam regni Anglici postulationem, sed illa dicta non simul probari potuerunt.