Isaac Navon
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Isaac Navon sive litteris Hebraicis יצחק נבון (Hierosolymis natus die 9 Aprilis 1921; ibidem die 6 Novembris 2015 mortuus) fuit politicus Israëlis. Ab anno 1978 usque in 1983 praeses patriae, ab anno 1984 ad 1990 minister ab eruditione meruit.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 9 Aprilis 1921; Hierosolyma
Obitus: 7 Novembris 2015, 6 Novembris 2015; Hierosolyma
Patria: Israel
Obitus: 7 Novembris 2015, 6 Novembris 2015; Hierosolyma
Patria: Israel
Familia
Coniunx: Ofira Navon
Memoria
Sepultura: Nation's Great Leaders Graves
Isaac Navon alumnus fuit universitatis Hebraicae Hierosolymitanae. Die 24 Maii 1978 praeses patriae electus est, quod officium usque ad 5 Maii 1983 tenuit. Mox etiam minister eruditionis factus est, primis ministris Simone Peres et Isaacio Shamir. Libellos scripsit ludorum musicalium duorum lingua Iudaeo-Hispanica cantatorum, videlicet Romancero Sefardi (1968) et Bustan Sefardi (1970).