Pamphilus Narvaëzius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Pamphilus Narvaëzius[1] (Hispanice: Pánfilo de Narváez; natus Valdoleti 1470, mortuus in Florida 1528) fuit conquisitator exploratorque Hispanicus.
Res apud Vicidata repertae:
De iuventute Pamphili nihil scimus; primo eum magistratum in Iamaica videmus. Anno 1509 locum tenuit Gubernatoris Cubae, ubi insulam totam cum Didaco Velazquez et Bartholomaeo a Casao anno 1514 cepit.
Ferdinando Cortesio iniuriam gubernatori Cubae inferente, Pamphilus cum militibus ad Mexicum pervenit, Cortesium capiendi causa. Nihilominus milites auro ardentes ad Cortesium deseruerunt itaque Pamphilus de Narvaez devictus et captus est anno 1520.