Poësis Civitatum Foederatarum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Poësis Civitatum Foederatarum orta est, cum coloni Americani suas voces poësi Anglicae saeculo septimo decimo addere coeperunt, multo ante constitutionalem Tredecim Coloniarum coniunctionem, quamquam antea, traditiones orales saepe poësis similes habitae in societatibus indigenarum Americanorum florebat.[1] Haud inopinato, multa ex primis colonorum operibus Britannicis formae poëticae, dictionis, propositique exemplaribus eorum temporis confisa sunt; saeculo autem undevicensimo, distinctum idioma Americanum emergere coepit. Ante finem saeculi, cum Gualterius Whitman gratiam apud audientias fanaticas inter gentes externas iniret, poëtae Civitatum Foederatarum se in loco eorum in avant-garde lingua Anglica scribentium coeperant.
Hic status saeculo vicensimo ineunte confirmatus est, cum Ezra Pound et T. S. Eliot fortasse essent potentissimi poëtae modernistici Anglice componentes temporibus secundi belli mundani.[2] Ante decennium quod anno 1960 coepit, poëtae aetatis iuvenis Britannicae Poësis Redintegrationis eorum aequales et antecessores Americanos spectabant pro exemplaribus generis poësis quam ducere voluerunt. Ad finem millennii, poësis Americana variare coeperat, cum eruditi poësim a mulieribus, Afroamericanis, Hispanoamericanis, Chicanis, et aliis per culturam distinctis vehementius dicerent.