Renatus Magritte
From Wikipedia, the free encyclopedia
Renatus Franciscus Gislenus Magritte (Francice René François Ghislain Magritte, natus Lessiniae in provincia Hannoniae Belgicae 21 Novembris 1898; mortuus 15 Augusti 1967) fuit artifex surrealisticus Belgicus. Imaginibus facetis et provocantibus quae notionem surrealismi invocant innotuit. Eius opera praeiudicatas realitatis perceptiones insigniter interrogant.