Schola Siciliensis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Schola Siciliensis[1] fuit parvum poetarum Siciliensium et minore gradu continentalium commune, virorum qui circa Fridericum II imperatorem conveniebant, quorum plurimi ad eius Magnam Curiam pertinebant. Plus quam trecenta amoris curialis poemata exstantia inter annos 1230 et 1266 generaverunt, a Iacobo da Lentini ducti. Quod experimentum, Friderico mortuo, continuabatur a Manfredo filio, rege Siciliae.