Secessio plebis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Secessio plebis fuit actio resistentiae extralegalis tamquam operistitium generalis hodiernum: Universa plebs enim Roma discessit, quare solum patricii in urbe remanserunt. Post evasionem plebis omnia negotia omnisque mercatura intermissa iacebant. Cum magno numero discessissent id magno detrimento etiam patricio ordini fuit quoniam populatio urbis maxima ex parte pleibeia fuit, quae etiam alimentis afferendis curaret. Auctores antiqui in enumerandis secessionibus inter se differunt.