Susanna Lenglen
From Wikipedia, the free encyclopedia
Susanna Lenglen (Suzanne Lenglen; Lutetiae nata die 24 Maii 1899; ibidem mortua die 4 Iulii 1938) fuit tenilustrix francica. Vicit certamina Wimbledonensia annis 1919-1923 et 1925 atque certamen teniludii apud ludos Olympicos Antverpiae anno 1920. Anno 1926 athleta professionalis facta est, sed anno sequente valetudinis causa desiit. Denique Lutetiae Parisiorum scholam teniludii gerebat. Anaemia mortua est anno 1938. Vestimentum leve albumque, quod gestabat, cum ludebat, primum mulieribus idoneum ad ludum habebatur, quia non impediebat cursum.