Vesta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vesta (-ae, f.) in mythologia Romana est dea virgo familiae, foci, atque ignis. In mythologia Graeca dea similis est Hestia, nam Cicero (De Natura Deorum II, 67) scripsit:
- Nam Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis Hestia dicitur); vis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum, omnis et precatio et sacrificatio extrema est
Vide etiam paginam discretivam: Vesta (discretiva).
- sed quae nescieram quorumque errore tenebar
- cognita sunt nullo praecipiente mihi.
- dena quater memorant habuisse Parilia Romam,
- cum flammae custos aede recepta dea est.
- Publius Ovidius Naso, Fasti VI, 255-258
Ignis sacer Vestae Virginibus Vestalibus sine intermissione alenda erat.
Dies festus Vestae die 9 Iunii celebratus est.