Arcadia (nomus Graeciae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Arcadia fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Peloponnesi, cuius caput erat urbs Tripolis. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Peloponnesi delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Arcadiae Unitate" permanet, quae quidem vi politica caret.
- Area: 4,419 km²
- Incolae: 91 326 (anno 2010)
- Spissitudo incolarum: approx. 23.5/km² (?)
- ISO 3166-2: GR-12
- Cursuale: 22x xx
Vide etiam paginam discretivam: Arcadia (discretiva).