Callimachus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Callimachus (Graece Καλλίμαχος; natus c. 310 a.C.n.; mortuus c. 235 a.C.n.) fuit poëta et philologus.
Natus est Cyrenis; floruit Alexandriae ubi constitutioni Bibliothecae auxilium dedit. Scripsit Pinaces sive catalogos, in 120 volumina ordinatos, de vitis et operibus omnium auctorum quorum libri in Bibliotheca aderant.
Multa genera scripsit, inter quae hymnos, epyllia et epigrammata. Operum eius supersunt hymni VI, epigrammata LXIII et multa fragmenta. Multi scriptores Callimachum admirati atque aemulati sunt, sicut Catullus et Martialis. Epigrammata eius olim inclusa sunt in Corona Meleagri, unde hodie in Anthologia Palatina supersunt.