Colonia Plimmuta
From Wikipedia, the free encyclopedia
Colonia Plimmuta, aliquando Nova Plimmuta et Colonia Sinus Plimmutensis appellata, fuit colonicum facinus Anglicum in America Septentrionali a 1620 ad 1691 constitutum. Prima coloniae deductio ad Novam Plimmutam fuit, parvum locum a Capitaneo Ioanne Smith quondam spectatum et nominatum. Deductio, quae pro capite coloniae fuit, hodie est Plimmuta Massachusettae, oppidum huius aetatis. Colonia Plimmuta summa gloria plurimum partis meridiorientalis civitatis hodiernae Massachusettae occupavit.
Colonia, a Separatistis, Brownistis, et Anglicanis una Peregrinatores appellatis condita, erat, cum Iacobopoli aliisque deductionibus in Virginia constitutis, una ex primis coloniis prosperis ab Anglicis in America Septentrionali condita, et prima deductio perennis Anglica aliquantulum magna in regione Nova Anglia sita. Colonia, a Squanto adiuta, indigena gentis Patuxet, foedus cum Principe Massasoit fecit, quod prosperitatam coloniae confirmare adiuvit. Incolae primas partes in Bello Regis Philippi egerunt, in uno ex primis Bellis Indicis gestis. Colonia ad ultimum cum Colonia Sinus Massachusettensium aliisque territoriis anno 1691 ad creandam Provinciam Sinus Massachusettensium commixta est, Gulielmo et Maria regnantibus.
Plimmuta, contra brevitatem historiae colonicae, eximias partes in historia Civitatum Foederatarum egit. Magna numeri incolarum Plimmutae portio, potius quam mediatores (sicut multi coloni Iacobopolis), erant fugitivi, insectationem propter religionem effugientes, locumque ubi consuetudinibus ritibusque suis venerari possent petentes.
Sociales et legitimae coloniae formulae ad fides religiosae moresque Anglicos arte conectae sunt. Multi homines eventusque ad Coloniam Plimmutam pertinentes facti sunt partes eruditionis vulgaris Americanae, memoriĆ” Americae Septentrionalis Festi Gratiarum Actionis et monumento Saxo Plimmutensi appellato non exclusis.