Cultura Ucrainae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cultura Ucrainae est valorum materialium spiritualiumque compositum Ucrainorum et historiae inde demanantis. Protinus nexus cum disquisitionibus ethnicis de populo Ucrainico et de historiographia Ucrainica, quae praecipue ad historiam Kioviae eiusque circumiectorum refert.
Cultura Ucrainae origine sua coniuncta est cum cultura Ruthenica antiqua, qua saeculo decimo sumptio religionis Christianae accidit, quae commutationes maiores magni valoris in evolutione culturae effecit. Quia terrae Ucrainicae in regna alia comprehendebatur, homines nobiles Ucraini a saeculo sexto decimo culturam Polonicam, a saeculo duodevicesimo vero Russicam large acceperunt. Idcirco fundamenta culturae Ucrainicae propriae cultura populi rustici (agricolarum, cosacorum, fabrorum) facta sunt.
Ex hominibus Ucrainicis in cultura emeritis sunt, inter quos Gregorius Skovoroda, philosophus, scriptor, musicus; Ioannes Kotljarevs'kyj poeta dramaticus; Nicolaus Gogol, scriptor; Tarasius Ševčenko, poeta et pictor; Nicolaus Kostomarov historicus et scriptor; Alexander Potebnja, philologus et philosophus; Elias Repin, pictor; scriptores Ioannes Franko et Michael Kocjubyns'kyj; poetria Lesja Ukrajinka; Vladimirus Vernadskij, rerum naturae investigator et philosophus; Ioannes Poddubnyj, athleta; Antonius Makarenko et Basilius Suchomlyns'kyj, paedagogi ac scriptores; Georgius Kondratjuk et Sergius Korolëv, eruditi ac inventores; Alexander Dovženko, Alexander Ptuško et Sergius Bondarčuk, moderatores cinematographici; Ioannes Kozlovs'kyj et Demetrius Hnatjuk cantores. Sed idcirco Ucraina olim parte sua maxima ad Imperium Russicum et dein ad Unionem Sovieticam pertinebat, Ucraini noti (nonnumquam ad Russiam migrantes et opera sua Russice creantes, ut, e.g., Gogol) saepe inter homines claros Russicos seu Sovieticos numerantur.
Maximi momenti videlicet est lingua Ucrainica ipsa in identitate corroboranda.