Cyclopes
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cyclopes[1] (Graece Κύκλωπες,[2] a κύκλος, "circulus", et ὥψ, "oculus") in mythologia Graeca sunt gigantes primordiales quibus unus solus oculus est in fronte. Hesiodus eos Gaea (Tellure) natos faciebat et violentos mores eis dabat[3]. Ob ingentes lapides quibus constabant moenia Tirynthis et Mycenarum a Mycenaeis aedificata Cyclopum opus a Graecis posterioribus dicebantur[4]. Apud nonnullos auctores fulminis Iovis Vulcano duce artifices esse dicuntur[5] et intra montem Aetnam collocantur[6]. Quocirca postquam Zeus Aesculapium fulminavit, Apollo morte filii iratus eos occidit[7]. Agrestes creaturae et anthropophagae tamen plerumque habebantur, societatem inter se aspernantes, ut e nono Odysseae carmine et dramate satyrico Euripideo Cyclope inscripto apparet. Maxime notus erat Polyphemus, Posidonis filius, quem Ulixes excaecavit postquam plures comites in antro clausos voravit.