Donaldus Tusk
From Wikipedia, the free encyclopedia
Donaldus Tusk, vulgo plene Donald Franciszek Tusk (natus Gedani die 22 Aprilis 1957), e familia Cassubica ortus, alumnus universitatis Gedanensis, ubi historiae studuit, est rerum politicarum peritus Polonicus et Europaeus. Anno 2010 Praemium Caroli Magni accepit.
Donaldus Tusk legatus est ad parlamentum Polonicum annis ab 1991 ad 1993 rursusque ex anno 1997. Dux fuit a die 1 Iunii 2003 Tribunae civicae, factionis politicae. A mense Novembri 2007 primus minister merebat. Eo officio se die 22 Septembris 2014 abdicavit: praesidium enim Consilii Europaei die 1 Decembris eiusdem anni suscepit, Hermanno Van Rompuy praecessore. Successor eius ad primum ministerium Polonicum fuit Eva Kopacz. Anno 2023, in comitiis nationalibus iterum victor, primus minister rursus creatus est.