Gim Jaeryong
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Gim Jaeryong vel Kim Jae-ryong, litteris Coreanis 김재룡 est politicus Coreae Septentrionalis. Rector officinarum operam dedit. Secretarius fuit ab anno circiter 2007 consilii provincialis factionis operariorum in provincia Pyeong-an septentrionali, atque a mense Martio 2015 secretarius principalis in provincia Chagang. Legatus ad parlamentum a die 10 Martii 2019, primus minister a die 11 Aprilis eiusdem anni meret, antecessore Bak Bongju. Membrum statim fit consilii politici factionis operariorum et commissionis militaris supremae.
Res apud Vicidata repertae: