Grammatica Cambrica
ars grammatica / From Wikipedia, the free encyclopedia
Grammatica linguae Cambricae multas qualitates communicat cum aliis linguis Celticis insularibus. Ergo agitur de:
- lingua flexiva, cum autem inclinationibus analyticis;
- intricata morphophonologia, qua interveniunt mutationes consonantiales et alternationes vocalicae, quibus lingua Cambrica utitur ad fines grammaticos;
- compositione sententiae formulae VSO;
- usu particularum verbalium;
- parte magna nomini verbali data, cuius obiectum pronomine possessivo designatur;
- forma impersonali in coniugatione;
- praepositionibus declinatis;
- discrimine generis grammatici masculini et feminini, magna ex parte diversis mutationibus litterarum consonantium demonstrato.
Conferatur pagina principalis Lingua Cambrica.
Linguae Cambricae discrimen magnum est sermonis usitati (Cymraeg llafar) et sermonis litterarum (Cymraeg llenyddol). In multis partibus grammaticae apparet discrimen, praesertim in systemate verbali. Sunt etiam in sermone usitato differentiae, minus autem manifestae, secundum dialectum: distinctiones enim inter linguam Cambricam septentrionalem et meridionalem sunt saepe notandae. Haec symbola abbreviationibus utetur (L) ad sermonem litterarum demonstrandum, (S) dialectum septentrionalem, (M) dialectum meridionalem.