Henricus Stephanus (mortuus 1598)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Henricus Stephanus (natus Lutetiae anno 1528 aut 1531; mortuus Lugduni anno 1598), Henrici Stephani maioris nepos et Roberti Stephani auctoris Thesauri linguae Latinae (1576–78) filius, fuit editor et humanista Francicus. In primis notus est ob amorem linguae Graecae antiquae et editiones Graecolatinas quae longe ante ceteras excellebant.
Res apud Vicidata repertae:
Vide etiam paginam discretivam: Stephanus (familia).
Filiam genuit Florentiam quam Isaacus Casaubonus in matrimonium duxit. Illa huic Mericum Casaubonum, futurum textuum classicorum editorem, peperit.