Iter in occidentem
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iter in occidentem (Mandarinice 西遊記; pinyin Xī Yóu Jì) est mythistoria Sinica saeculo sexto decimo edita, Domu Ming regnante, et scriptori Wu Cheng'en tributa, quae una ex quattuor magnis mythistoriis classicis litterarum Sinarum ab eruditis aestimatur. Monkey, liber ab Arthuro Waley Anglice conversus, lectoribus in civitatibus angloloquentibus gratissimus est.
Argumentum est narratio correpta de peregrinatione legendaria cuiusdam Xuanzang, monachi Buddhistici Domus Tang, qui iter ad regiones occidentales facit, quae Asia Media et India sunt, ad sacros textus Buddhisticos adipiscendos, ac post multas difficultates multumque dolorem domum redit. Latam narrationis a Xuanzang ipsius adumbrationem retinet, libri Magna monumenta Tang in regionibus occidentalibus appellati, sed mythistoria ex domu Ming elementa ex fabellis puerilibus et fictas ex auctoris imaginatione res addit, exempli gratia, quod Gautama Buddha ipse hoc pensum dedit monacho (Tang Sanzang in mythistoria appellato), et ei praebuit trís tutores, qui eum adiuvare consentiunt, piaculum patientes. Hi discipuli sunt Sun Wukong, Zhu Bajie, et Sha Wujing, una cum certo principe draconiformi, qui partes equi albi agit.
Fundamenta Itineris in occidentem in religione vulgari Sinica, mythologia Sinica, et philosophia Confucianistica, Taoistica, et Buddhistica patent, ac pantheon immortalium Taoisticorum et bodhisattvarum Buddhisticorum nonnullas Sinarum sententias religiosas iam usitatas hodie exhibet. Fabula, quae in aestimatione hominum durabilis manet, simul est comica casuum narratio, festiva ministeriorum Sinicorum satura, fons cognitionis animi, atque allegoria lata et multiplex, in qua peregrinatores iter ad humanitatem per vim virtutemque cooperationis reapse faciunt.