Iudaea (provincia Romana)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Iudaea et tum Syria Palaestina fuit provincia Romana, anno 6 instituta postquam Herodes Archelaus regnum, vel potius ethnarchiam[1] abdicare ab Augusto coactus est. Pluribus regionibus Palaestinae constabat, Samaria, Idumaea, et finibus circum Hierosolyma quae stricto sensu Iudaea appellabantur. Anno 44, Herode Agrippa I mortuo, Peraea quoque, quae regio trans Iordanem flumen et lacum Asphaltiten sita est, provinciae addita est atque circa idem tempus et Galilaea[2].