Lady Gaga
From Wikipedia, the free encyclopedia
Stephania Ioanna Angelina Germanotta (nata 28 Martii 1986), notior nomine scaenico Lady Gaga ('Domina Delira'), est cantrix, compositrix carminum chorearumque artifex Americana. Munus musicum rock in Urbis Novi Eboraci Latere Inferiore Orientali anno 2003 perfungi coepit, postquam in Schola Artium Universitatis Neo-Eboracensis se matriculaverat. Mox pactum cum Streamline Records, subsidiario societatis Interscope Records, consignavit. Eam, pro Interscope operam dantem sed carmina pro aliis societatis artificibus componentem, animadvertit Akon, qui, eius facultatibus vocis auditis, eam in suam societatem, Kon Live Distribution, conduxit.
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Stefani Joanne Angelina Germanotta
Familia
Primo albo, The Fame ('Fama'), Augusto 2008 divulgato, magnam sibi gratiam conciliavit; carmina Just Dance (Quin saltes) et Poker Face (Vultus inexcitus) populis multarum civitatum gratissima facta sunt. Alterum eius album fuit The Fame Monster (Monstrum famae), quod carmina Bad Romance (Amor malus), Alejandro et Speechless (Elinguis) insigniter continebat. Album tertium est Born This Way (Sic Nata).
Modus eius musicus a criticis musicis wonky pop appellatus est. Cantores generis glam rock, sicut David Bowie, Queen, Madonna, Michael Jackson, eius animum accenderunt. Praeterea se modae studio ad carmina scribenda et canenda excitari dicit.
Etiam defensatrix iurum humanorum LGBT ac datrix operationis benevolae philanthropiae est.