Macrolepidoptera
From Wikipedia, the free encyclopedia
Macrolepidoptera sunt grex sine gradu insectorum ordinis Lepidopterorum. Grex, usitate pro maioribus familiis (contra Microlepidoptera) adhibitus, non est naturalis; nonnullis autem taxis aliter ordinatis, grex monophyleticus facile fieri potest. Inter Geometroidea et Noctuoidea, duas ex eius superfamiliis, sunt circa quarta pars omnium Lepidopterorum descriptorum. Inter Macrolepidoptera sic reformata comprehenduntur superfamiliae sequentes:
- Mimallonoidea
- Lasiocampoidea
- Bombycoidea
- Noctuoidea
- Drepanoidea
- Geometroidea
- Axioidea
- Calliduloidea
- Hedyloidea
- Hesperioidea
- Papilionoidea
Subphylum : Hexapoda
Classis : Insecta
Ordo : Lepidoptera
Subordo : Glossata
Infraordo : Heteroneura
Macrolepidoptera
Classis : Insecta
Ordo : Lepidoptera
Subordo : Glossata
Infraordo : Heteroneura
Macrolepidoptera
Hedyloidea, Hesperioidea, et Papilionoidea uná Rhopalocera habentur.