McDonald's
From Wikipedia, the free encyclopedia
McDonald's est societas popinaria originis Americanae, ubi patatae frictae,[1] potiones lacteae, Coca-Cola, et in primis pastilla hamburgense, aut panicelli orbiculis ex bubula factis, holeribus acetariisque praediti, qui vulgo "Macos Grandis"? (Anglice Big Mac) vocantur, necnon nonnulla alia cibaria +venum dantur. Emptoribus cibus non diu exspectandus est. Qua de causa eiusmodi popinae etiam cibi prompti vocantur. Ita apud McDonald's etiam ex autocinetis cibaria emi possunt.
In omni orbi terrarum cibaria societatis plus minusve sunt similia, nonnullis differentiis regionalibus exceptis. In Germania et Italia, exempli gratia, cervisia apud McDonald's praebetur; in terra autem ubi societas originem ducit, non praebetur.
Logotypus popinarum est magna littera "M" curva, flavo colore picta, quae vulgo arcus aurei (Anglice golden arches) saepe appellatur.