Orientius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sanctus Orientius, circa annum 440 mortuus, poeta Christianus fuit, qui Commonitorium carmen elegiacum 1053 versibus libris duobus composuit, et orationes trimetris iambicis. Commonitorii liber primus contra adulterium et avaritiam praecepta dat, secundus contra superbiam et mendacium et ebriositatem. Idem, ut videtur, fuit ac Orientius episcopus Augustae Auscorum, qui legatus a Theodorico ad Aetium missus est anno 439. Tres vitae Orientii episcopi servatae sunt.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4. saeculum; Osca
Obitus: 444; Augusta Auscorum
Patria: Roma antiqua
Obitus: 444; Augusta Auscorum
Patria: Roma antiqua
Familia
Genitores: Orentius of Huesca; Patientia
Memoria
Sanctus (feriae die 1 Maii)