Os (anatomia ossis)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Os sive osteon[1] (Graece ὀστοῦν) est anatomica hominis aliorumque vertebratorum pars. Textus osseus genus textus conexivi est.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Corporis ossa vero varia munera servant: corpus coniunctim sustinent, tenent alias partes, offerunt musculorum tendinibus conexiones. membra interiora tuentur et protegunt; exempli gratia, calva cerebrum vel costae cor et pulmones contra damnum extraneum defendit. Praeterea ossa homoeostasem mineralium (calcium Ca2+
, phosphatum PO3−
4), exempli gratia) praebent, spatium (medulla ossium) generationis cellularum sanguinearum (haematopoiesis) offerunt.
Dicuntur hominis adulti sceletum 206 ossa habere, 200 ossa enim et sex ossicula auris mediae, quamquam numerus variat.
Sunt inter aliis species ossium:
- Ossa longa, e.g., umerus, ulna, radius, femur, tibia et fibula
- Ossa plana, e.g., costae, scapula, sternum, et ossa coxae
- Ossa brevia, e.g., ossa metacarpii, ossa metatarsii
- Ossa sesamoidea, e.g., patella
- Ossa pneumatica, e.g., os frontale, maxilla, os ethmoides
- Ossa irregularia, e.g., vertebrae et mandibula
Quaevis interruptio continuitatis ossis vi externa causa fragmenta ossis formans fractura dicitur.