Raimundus Poincaré
From Wikipedia, the free encyclopedia
Raimundus Poincaré (natus die 20 Augusti 1860 Barri praefecturae Mosae; Lutetiae obiit die 15 Octobris 1934) fuit vir publicus ac praeses Reipublicae Franciae a die 18 Februarii 1913 usque ad diem 18 Februarii 1920, ergo etiam inter primum bellum mundanum. Socius in Academiam Francicam anno 1909 cooptatus est.
Res apud Vicidata repertae:
Poincaré quater Praeses Consilii fuit:
- a die 14 Ianuarii 1912 usque a diem 21 Ianuarii 1913
- a die 15 Ianuarii 1922 usque a diem 29 Martii 1924
- a die 29 Martii 1924 usque a diem 1 Iunii 1924
- a die 23 Iulii 1926 usque a diem 20 Iulii 1929
Henricus Poincaré, mathematicus ac physicus illustris, consobrinus Raimundi erat.