Regnum Navarrae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Regnum Navarrae[1] (Hispanice: Reino de Navarra ; Francogallice: Royaume de Navarre ; Vasconice: Nafarroako Erresuma) fuit antiquum Medii Aevi regnum in septemtrionali praesentis Hispaniae parte, quod primum etiam Regnum Pampilonensium (H: Reino de los Pamploneses ; V: Iruñeko Erresuma) vocatur.
Territoria finitima: Corona Castellae, Corona Aragoniae, Regnum Legionense
Locus: 42°49′1″N 1°38′34″W
Caput: Pamplona city, Navarreria
Saeculo nono fundatum, hoc regnum Vasconum continenter contra Francos et contra Mauros pugnavit, et saeculo undecimo factum est maximum inter regna Christiana Iberiae. Anno autem 1512 Navarra, a regibus Hispaniae capta, in coronam Castellae ducta est. Rex fugiens, regnum successore in Navarra Inferiore statuit, sed hoc regnum etiam in regnum Franciae ductum est anno 1620. Navarra tunc fuit regnum constituente Hispaniae usque ad annum 1841, quo tempore in provinciam facta est ob bella Carlista.