Stephanus Löfven
From Wikipedia, the free encyclopedia
Stephanus Löfven, vulgo plenius Kjell Stefan Löfven; natus die 21 Iulii 1957 Holmiae) est politicus Sueciae et dux collegii opificum. Studia apud scholam superiorem socialem iuxta universitatem Umensem coepit, sed non absolvit. Ductor est a die 27 Ianuarii 2012 factionis politicae Socialis Democraticae, quae factio in comitiis die 14 Septembris 2014 locum primum attigit sed sine maioritate. E cooperatione factionum oecologistarum et contra rassismum, primus minister Sueciae ab die 3 Octobris 2014 usque ad diem 30 Novembris 2021 fuit.