Strato Lampsacenus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Strato Lampsacenus (Graece Στράτων; natus inter annos fere 340 et 330 a.C.n.; mortuus circa 269 a.C.n.) fuit philosophus Graecus, historiae naturalis eruditissimus, et Theophrasto mortuo scholarcha Lycei tertius.
Res apud Vicidata repertae:
Strato Arcesilai filius, Lampsaci natus, Athenis Aristotelis discipulus fuit. Aegypti paedagogus meruit iuxta Ptolemaeum, regis Ptolemaei I filium regemque futurum. Paullo post annum 290 a.C.n. scholarcha Lycei post Theophrastum electus est, quod munus usque ad mortem tenuit, successore Lycone.