Territorium Ludovicianum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Territorium Ludovicianum fuit ordinatum territorium incorporatum Civitatum Foederatarum quod a die 4 Iulii 1805 ad diem 4 Iunii 1812 fiebat, cum Territorium Missuriense appellari inciperet. Territorium Ludovicianum ex Districtu Ludoviciano per Territorium Indianum administrato creatum est, qui districtus in omnibus terris Emptionis Ludovicianae ad septentrionalem versus paralleli tricensimi tertii constiterat. Qui parallelus nunc est meridiani Arcansiae fines et septentrionales Ludovicianae fines. Districtus Ludovicianus et Districtus Aurelianus, antecessores huius territorii, ex terris creati sunt quas, cum Ludoviciana colonica, Civitates Foederatae per Emptionem Ludovicianam a Prima Re Publica Francica emerant.