Thongloun Sisoulith
politicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Thongloun Sisoulith seu litteris Laotianis ທອງລຸນ ສີສຸລິດ (die 10 Novembris 1945 natus in provincia Houaphanh) est politicus Laotiae.
Res apud Vicidata repertae:
Alumnus est collegii paedagogici aciei patrioticae Lao in provincia nativa, deinde universitatis paedagogicae civicae Russicae in urbe Leningrad. In patriam reditus minister vicarius a rebus externis ab anno 1987, minister laboris ab 1993 usque ad 1997 fuit. Primus minister vicarius die 27 Martii 2001 atque eodem tempore minister a rebus externis a die 8 Iunii 2006 meruit (antecessore in hoc officio Somsavat Lengsavad). Primus minister promotus est die 20 Aprilis 2016, praeside Bounnhang Vorachith. Praeses ab anno 2021 ipse meret.