Actor
pagina discretiva Vicimediorum / From Wikipedia, the free encyclopedia
Actor est, proprie et primo, qui aliquid (ut pecus [cf. ἀγέλη], bestias [cf. ἄγρα], homines [cf. agmen]) ante se pellit. Ars actoris ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit.[1] Artes actoris variae sunt:
- Actor iudicialis est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator.[2] Accusatrix scilicet actrix appellatur.[3]
- Actor etiam est qui alienas res rationesque curat aut exsequitur.[4] Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam actrix appellatur.[5]
- Actor etiam est qui in scaena fabulas agit;[6] mulier autem scaenica actrix est.[7]
- Actor et actrix sensu generali sunt personae quaslibet res aut causas agentes et moderantes.[8] Itaque personae commenticiae, a quibus in theoreticis humaniorum artium studiis exempla agendi capiuntur, actores sunt, sicut actor moralis in ethica aut actor rationalis in theoria lusionis et theoria oeconomica.
Haec est pagina discretiva alias paginas eiusdem fere nominis indicans. |