Branchiae
From Wikipedia, the free encyclopedia
Branchiae (Graece βράγχια, ex βράγχιον 'pinna'[1]) sunt organum respiratorium, in multis organismis aquaticis inventum, quod oxygenium dissolutum ex aqua extrahit, carboniique dioxidum emittit. Branchiae nonnullarum specierum, sicut paguroideorum, respirationem in terra sinunt, dummodo humidae maneant. Microscopica branchiarum structura magnam aream superficialem ad circumiecta externa offert.
Nonnullis insectis aquaticis exceptis, filamenta lamellaeque sanguinem vel fluidum coelomicum continent, ex quo gasia per valla tenuia permutantur. Sanguis oxygenium ad alias corporis partes portat. Carboni dioxidum ex sanguine per tenuem branchiarum textum in aquam transit. Branchiae, vel organa branchiarum similia, in variis corporis partibus sita, inveniuntur in variia animalium aquaticorum gregibus, inter quae mollusca, crustacea, insecta, pisces, amphibia sunt. Animalibus maritimis et semiterrestrialibus, sicut brachyuris et oxudercinis, sunt receptacula branchiarum, in quibus aquam recondunt, ut oxygenio dissoluto utantur cum in terra degant.