Capsicum (fructus)
fructus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Capsicum[1] seu chilli[2][3] est fructus plantarum florentium generis Capsici, in familia Solanacearum. Huic generi sunt quinque fere species, quarum cultivarietatibus homines pro cibo et medicamentis uti solent, videlicet Capsicum annuum, C. baccatum, C. chinense, C. frutescens, C. pubescens.
Vide etiam paginam fere homonymam: Capsicum (genus).
Illae C. annui varietates, quibus sapor non pungens sed dulcis sit, a productoribus comestoribusque nomine semper distinguuntur. Latine "capsicum dulce" appellantur.[4]
Aves fructibus capsicorum pabulantur, animalia rarissime quod apud ea capsaicinum dolorem stimulat.[5] Homines tantum se capsicis medent.[6]