Ganymedes
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ganymedes (Graece Γανυμήδης), sive Catamitus,[1] in mythologia Graeca est heros divinus, cuius patria fuit Troia. Filius apud plurimos auctores est Troi Dardaniensis,[2] ex quo Troia ipsa appellari putabatur, et Callirrhoae naiadis. Fratres sunt Ilus et Assaracus. Quaedam fabula dicit eum a Iove forma aquilae abduci ut baiulus poculorum in Olympo Monte mereat. Homerus eum pulcherrimum mortalium describit: "[Ganymedes] erat venustissimus gentis mortalium, et ergo dei sibi arripuerunt, ut Iovi vinum effunderet, suae pulchritudinis causa, ut inter immortales esset."[3]