Geraldus Laymon Falwell
From Wikipedia, the free encyclopedia
Geraldus Laymon Falwell (Anglice: Jerry Falwell Sr.) (1933–2007) fuit fundamentalisticus praedicator et televangelista Americanus. Condidit Ecclesiam Baptisticam ad Thomas Road Lynchburgiae in Virginia anno 1956, Universitatem Libertatis etiam Lynchburgiae anno 1971, et Plures Probi (Anglice: Moral Majority) anno 1979.
Vir pugnax, pertinax, censorius, concertatorius, efficaciter mores recentiores et pariter processum historiae multis modis adversatus est: Martinum Lutherum King anno 1965 denunciavit,[1] segregationem sustinuit,[2] Lesterum Maddox Georgiumque Wallace segregationistas laudavit,[3] causam pro iuribus civilibus "causam pro peccatis civilibus" (Anglice civil-wrongs movement) appellavit, episcopum Anglicanum Desmondum Tutum falsum (Anglice phony) appellavit,[4] et permaxime "homophobiae facies" fuit.[5] Anno 1994, Falwell The Clinton Chronicles: An Investigation into the Alleged Criminal Activities of Bill Clinton pelliculam pseudo-documentarium sustulit, in qua fidem Clintonii derogavit; etsi multi eruditi historici pelliculam esse scurrilem probrosamque opinant, plus quam 150 000 exemplarium vendita sunt.[6] Praeceptum separationis ecclesiae civitatisque insigniter resistitit: in libello America Can Be Saved ('America salva fieri potest') frustra scripsit, "Spero me victurum ut illam diem videam, cum, sicut in pristinis diebus patriae nostrae, nullas schoals publicas habebimus, et ecclesiae iterum eas conquisiverint et Christiani eis praefecti erunt"[7]