Gynaecologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Gynaecologia[1][2] (a Graece γυνή, gyné, "mulier", et -λογία, -logía, "studium", inde gynaecologia "studium mulierum") disciplina est artium medendi, nam studium et sanatio systematis reproductivi femininae (cuius partes sunt vagina, uterus, tubae uterinae, et ovaria), sicut et mammarum. Fere omnes gynaecologiae periti (qui appellantur gynaecologi) sunt et medici obstetricii, quia disciplinae gynaecologia et obstetricia valde congruunt. Eo coniunguntur gynaecologia et obstetricia (breve OB/GYN) exempli gratia in valetudinariis. Obstetricia sunt ars medendi, quae curat functionem reproductionis femininarum, liberosque earum in graviditate (i. e. tempore antenatali), intra partum et immediate post partum.