Index melodramatum Mozarti
From Wikipedia, the free encyclopedia
Wolfgangus Amadeus Mozart viginti duo melodrama (Opern vel opere) variorum generum composuit. Hic index cum parva spectacula imitatoris iuvenis, tum superba melodrama artificis adulti comprehendit. Tria ex melodramatibus imperfectis relictis solum multis annis post mortem Mozarti in scaena producta sunt. melodramata compositoris maturi classica habentur et constanter in theatris per orbem terrarum ludantur.[1]
A pueritia Mozart, scribit David Cairns, "extraordinariam facultatem habuit accipiendarum discendarumque earum partium novi generis quae ei utilissimae erant".[2] In litteris patri die 7 Februarii 1778 scriptis, Mozart scripsit, "possum satis, ut scis, omnia genera compositionum accipere atque imitari".[3] In primis melodramatibus formas a maioribus traditas secutus est, quae erant opera seria, et opera buffa Italicae ac Singspiel Germanicum. Mozart adultus, dixit Nicolaus Kenyon, "has omnes formas copiá suarum notionum novarum acuit",[4]; ita in melodramate Don Giovanni synthesin duorum generum Italicorum perfecit, personam seria in Donna Anna, buffa in Leporello et Zerlina, ac seria-buffa in Donna Elvira scribens.[1] Notiones etiam de personis in primis melodramatibus introductae deinde sunt excultae. melodramata posteriora personas muliebres notabiles ostendunt, praesertim suaves et astutas soubrettes Vindobonenses.[5]
Libelli melodramatum e pluribus fontibus veniunt; prima melodramata saepe fuerunt accommodationes operum anteriorum.[6] Primus scriptor libelli a Mozarto ipse electus fuit, ut videtur, Ioannes Baptista Varesco, qui libellum Idomeneo anno 1781 scripsit.[7] Quinque post annos collaborationem diuturnam coepit cum Laurentio Da Ponte, quem . Mozart musicae compositor volebat in scriptione libelli quoque auctoritatem habere, ut is musicae serviat, et saepe scriptoribus persuadebat ut libellos rescriberent.