Indonesia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Indonesia,[1] rite Republik Indonesia,[2] est civitas sui iuris in Asia Australi et Orientali et Oceania inter oceanos Indicum et Pacificum sita. In plus quam 17 000 insulis consistit, inter quas Sumatra, Iava, Sulavesia, et partes Bornei et Novae Guineae. Indonesia est maxima orbis terrarum civitas insularis et quarta decima a maxima orbis terrarum civitate per aream digesta, quae 1 904 569 chiliometra quadrata est. Circa 270 milliones incolarum habens, quarta a maxima orbis terrarum civitas est, atque maxima civitas in qua maior civium pars sunt Musulmani. In Iava, insula orbis terrarum maxime culta, plus quam dimidium multitudinis civium habitant.
Territoria finitima: Timora Orientalis, Malaesia, Papua Nova Guinea, Singapura, Philippinae, Australia, Thailandia, India, Palau, Vietnamia
Locus: 2°0′0″S 118°0′0″E
Caput: Jakarta
Gestio
Princeps: Joko Widodo
Praefectus: Joko Widodo
Consilium: People's Consultative Assembly
Iudicium: Supreme Court of the Republic of Indonesia
Situs interretialis
Populus
Sermo publicus: lingua Indonesia
Zona horaria: Indonesia Western Standard Time, Indonesia Central Standard Time, Indonesia Central Standard Time, Asia/Jakarta, Asia/Pontianak, Asia/Makassar, Asia/Jayapura
Moneta: rupiah
Commemoratio
Praeceptum: Bhinneka Tunggal Ika
Sigla
Dominium interretiale: .id
Praefixum telephonicum: +62
Siglum autoraedarum: RI
Tabula aut despectus
Indonesia est res publica praesidentialis in parlamento a civibus electo condita. Civitas triginta quattuor provincias comprehendit, ex quibus quinque praecipuum statum administrativum habent. Caput est Jakarta, cuius regio urbana est secunda a maxime orbis terrarum frequentissima. Indonesia fines terrestres cum Papua Nova Guinea, Timoria Orientali, et orientali Malaesiae parte ac fines maritimos cum Singapura, Vietnamia, Thailandia, Philippinis, Australia, Belavia, et India (Insulis Andamanensibus et Nicobarensibus) partitur. Contra numerum civium regionesque creberrimas, Indonesiae sunt vasta loca deserta, quae unum ex maximis biodiversitatis gradibus in orbe terrarum sustinent.
Indonesia est una ex conditoribus Societatis Civitatum Asiae Meridionalis et Orientalis et socius Gregis 20 magnarum oeconomia civitatum. Eius nominalis proventus domesticus grossus est septimus decimus a maximo orbis terrarum.
Insulis Indonesicis est regio commercialis magni momenti saltem ex saeculo septimo, cum Srivijaya et Majapahit mercatus cum Sinis Indiaque facerent.