Ioannes Paulus II
papa / From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Paulus II, nomine nativo Carolus Josephus Uojtiua (Polonice Karol Józef Wojtyła) (18 Maii 1920—2 Aprilis 2005), a die 27 Aprilis 2014 sanctus dictus,[1] fuit Episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae. Quo munere a die 16 Octobris 1978 usque ad mortem functus, die 1 Maii 2011 a Benedicto XVI, successore beatus declaratus, die 5 Iulii 2013 a papa Francisco canonizatus est. Quem sanctum venerantur ex die 27 Aprilis 2014 una cum decessore Ioanne XXIII.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Maii 1920; Wadowice
Obitus: 2 Aprilis 2005; Palatium Apostolicum, Roma
Patria: Polonia
Nomen nativum: Karol Józef Wojtyła
Obitus: 2 Aprilis 2005; Palatium Apostolicum, Roma
Patria: Polonia
Nomen nativum: Karol Józef Wojtyła
Pontificatus
Insignia heraldica
"Totus tuus" fuit sententia eius, quae deprompta est ex oratione sancti Ludovici Mariae Grignion de Montfort ('Ego totus tuus sum, Maria') et insignem eius cultum Beatae Virginis Mariae ostendit.