Katovicum
From Wikipedia, the free encyclopedia
Katovicum sive Catovicia [1] (Lingua Polonica Katowice ( [katɔ'vʲitsɛ] pronuntiatum; Lingua Germanica Kattowitz) est civitas in Polonia. Oppidum ad meridionalem partem Poloniae spectat. Situm est et in regione antiquitus Silesia appellata et ad flumina Kłodnica et Rawa. Anno 1865 ius urbis datum est. Inter annum 1954 et 1956 Katovicum Polonice Stalinogród appellatum est quod civitatem "Iosephi Stalin" sive Stalinopolem dicere vult. Illi hoc nomen dederunt qui partes sequntur quibus aequatio bonorum agatur. Circa 315 milia incolarum ibi sunt. Magister civitatis est Marcin Krupa. Perlonge Germani hic regnabant, cum oppidum pars Germaniae fuisset usque ad annum 1918 sive usque ad finem Orbis Terrarum Belli Primi. Ibi parvus aeroportus est vulgo Airport Muchowiec nomine. Et novae et veteres aedes Katovici sunt. Oppidum celebs erat officinis ferrariis atque fodinis carbonariis.
Locus: 50°15′0″N 19°0′0″E
Numerus incolarum: 280 190
Zona horaria: Europe/Warsaw
Situs interretialis
Nomen officiale: Katowice
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Śródmieście, Koszutka, Bogucice, Osiedle Paderewskiego-Muchowiec, Załęże, Osiedle Witosa, Osiedle Tysiąclecia, Dąb, Wełnowiec-Józefowiec, Ligota-Panewniki, Brynów-Osiedle Zgrzebnioka, Zaleska Halda-Brynow, Zawodzie, Dąbrówka Mała, Szopienice-Burowiec, Janów-Nikiszowiec, Giszowiec, Murcki, Piotrowice-Ochojec, Zarzecze, Kostuchna, Podlesie
Territoria finitima: Ruda Śląska, Chorzów, Siemianowice Śląskie, Mysłowice, Lędziny, Mikołów, Tychy, Czeladź, Sosnowiec, Bieruń-Lędziny County, Będzin County, Mikołów County
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Katovicum etiam est sedes Archidioecesis Katovicensis.