Montes Appalachiani sunt vastum iugum montium in parte orientali Americae Septentrionalis situm. Appalachiani montes fuisse creduntur altissimi in orbe terrarum abhinc annorum circa 480 milliones, per Ordovicium, Himalaiarum hodiernarum simillimae (sed altiores), cum omnes continentes hodie exstantes coniunctae in forma supercontinentis Pangaeae essent.[1] Altitudinem hodiernarum Alpium et Montium Saxosorum tum attigerunt, antequam erosionem naturalem passi sunt.[2][3] Hi montes itinera obstruunt, quia in catena iugorum vallumque invicem positarum consistunt, quae se in viis ferriviisque ab oriente ad occidentem venientibus opponunt.