Petrus Boulez
musicus / From Wikipedia, the free encyclopedia
Petrus Boulez (natus in urbe Montbrison die 26 Martii 1925; mortuus die 5 Ianuarii 2016) fuit compositor et concentus magister Francicus, qui evolutionem strictae dodecaphoniae Antonii Webern sicut "dodecaphonum seriei" sub specie Impressionismi Claudii Debussy effecit. Etiam musica electronica uti eique studere conatus est.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 26 Martii 1925; Montbrison
Obitus: 5 Ianuarii 2016; Aquae Aurelianae
Patria: Francia
Nomen nativum: Pierre Louis Joseph Boulez
Obitus: 5 Ianuarii 2016; Aquae Aurelianae
Patria: Francia
Nomen nativum: Pierre Louis Joseph Boulez
In Conservatorio Parisiensi, magister eius erat Olivarius Messiaen.
Concentus magister ab anno 1971 usque ad annum 1977 gregem symphoniacorum New York Philharmonic ducebat. Operam Lulu Albani Berg, a Frederico Cerha completam, Lutetiae anno 1979 mundo primum obtulit. Ab anno 1976 usque ad annum 1995 professor Collegii Franciae fuit. Anno 1989 Praemium Imperiale et anno 2009 Praemium Kiotoense accepit.