Serialismus
From Wikipedia, the free encyclopedia
Serialismus est musicae compositionis ratio,[1] quae serie valorum utitur ad tractanda varia elementa musica. Serialismus plerumque in ratione duodecim tonorum Arnoldi Schoenberg coepit, quamquam eius aequales etiam operam dabant, ut serialismum statuerent exemplum cogitationis posttonalis.[2] Ratio duodecim tonorum ordinat duodecim gradús chromatici tonos ut series vel ordo generetur et fundamenta coniungentia compositionis melodiae, harmoniae, progressionum structurae, et variationum praebeatur. Alia serialismi genera copiis (conlectionibus rerum) utuntur, sed non semper in seriebus ordinis ficti, et rationem ad alias musicae dimensiones (quae parametra appellari possunt) propagant, sicut duratio, dynamica, et timbre. Notio serialismi etiam variis modis artibus oculorum, descriptio, et architecturae adhibetur.[3] Usus musicus vocabuli seriei cum vocabulo serie in mathematica non confundendus est.
Serialismus integer, vel serialismus totus, est usus seriei pro aspectibus sicut duratio, dynamica, registrum, et sonus.[4] Alia vocabula, praecipue in Europa ad distinguendam musicam serialem post secundum bellum mundanum in musica tonorum duodecim et eius propagationibus Americanis adhibita, sunt serialismus generalis et serialismus multiplex.[5]
Arnoldus Schoenberg, Antonius Webern, Albanus Berg, Carolus Henricus Stockhausen, Petrus Boulez, Ludovicus Nono, Milton Babbitt, Ioannes Barraqué, et aliis rationibus serialibus in plurimo eorum musica usi sunt. Alii compositores, inter quos Béla Bartók, Lucianus Berio, Beniaminus Britten, Aaron Copland, Olivarius Messiaen, Arvo Pärt, Gualterius Piston, Ned Rorem, Alfredus Schnittke, Demetrius Szostakowicz, Inguarus Strawinski, et adeo nonnulli compositores iaz, sicut Iosephus Lateef et Guilelmus Evans, serialismo solum in paucis eorum compositionum, vel solum in partibus eorum rerum, usi sunt.