Ripum
urbs / From Wikipedia, the free encyclopedia
Villa de Ripum vel Ripun,[1][2] vulgo Ripon, est urbs Isuriae septentrionalis. Ibi nundinae ab anno 1194, mercatus autem iam ab anno 1129 tenebantur.[3]
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 54°8′17″N 1°31′25″W
Numerus incolarum: 16 274
Situs interretialis
Locus: 54°8′17″N 1°31′25″W
Numerus incolarum: 16 274
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Harrogate
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Fuxium
Urbs hodierna originem habet e coenobio hoc fere loco anno circiter 657 a monachis Scoticis condito. Dioecesis Riponensis ecclesiae Anglicanae anno 1836 constituta, anno 2014 in dioecesem Ledesiensem congessa est, sed cathedralis quae hodie visitatur inter annos fere 1220 et 1547 constructa est sub specie ecclesiae collegiatae. Thermae in urbe Ripum olim frequentabantur, quarum aedificium principale, Ripon Spa Baths nuncupatum, hodie ad piscinam publicam adhibetur.