Samuel Camplenius
From Wikipedia, the free encyclopedia
Samuel Camplenius eques[1] (vulgo Samuel de Champlain, sed nomine nativo Samuel Champlain; 13 Augusti (vel antea) 1574[2][3]—25 Decembris 1635) fuit navigator, cartographus, adumbrator, miles, explorator, geographus, ethnologus, legatus, et annalium scriptor Francicus. Novam Franciam et Urbs Quebecum die 3 Iulii 1608 condidit, unde pater Novae Franciae appellabatur. Magni momenti in historia Canadae est quia primam veram litoris tabulam fecit et colonias deducendas curavit.
Obitus: 25 Decembris 1635; Quebecum urbs
Patria: Francia Borboniensis
Familia
Memoria
Camplenius adolescens Americam Septentrionalem anno 1603 sub aegide avunculi Francisci Gravé Du Pont explorare coepit.[5][6] Camplenius a 1604 ad 1607 fuit particeps explorationis et colonizationis Portus Regalis Acadiae, primae coloniae Europaeae stabiles ad septentriones Floridae (1605). Tum, anno 1608, coloniam Francicam quae nunc est Urbs Quebecum constituit.[7] Camplenius fuit primus Europaeus qui Magnos Lacus exploravit et descripsit, et chartas suorum itinerum relationesque vitae cum indigenis et Francicis qui inter eos habitabant protulit. Coniunctiones cum montanis loci et Innu constituit et deinde cum aliis procul in occidente (Flumen Ottavia, Lacus Nipissing, Sinus Georgianus), Algonquinis, et Huronibus gentis Wendat, atque auxilium in bellis contra Iroquesios dare constituit.
Rex Ludovicus XIII anno 1620 Camplenium explorare desistere, Quebecum redire, et se ad civitatem administrandam dicare iussit.[8] Camplenius omnino sed sine nomine rito Gubernator Novae Franciae meruit; titulum proprium ob eius statum non nobilem fortasse possidere non potuit. Societates mercatorias constituit quae bona, praecipue pelles, ad Franciam misit, et auctum Novae Franciae in valle Fluminis Sancti Laurentii usque ad mortem anno 1635 curavit.
Commemoratur Camplenius pater Novae Franciae paterque Acadiae. Praeterea, multi loci, viae, et structurae in America Septentrionali boreorientali eius nomen ferunt, vel monumenta suae memoriae dicata habent, quorum notabilissimum est Lacus Camplenii, qui finem Novi Eboraci septentrionalis et Montis Viridis varicat, aliquantulum trans finem in Canadam patentem. Anno 1609, expeditionem secundum Fluvium Richelaeum duxit, lacumque longum et angustum inter Montes Virides hodierni civitatis Montis Viridis et Montes Adirondacos hodierni Novi Eboraci situm exploravit; quem ex se appellavit ut primus Europaeus qui eum in tabulis rettulit et descripsit.