Sententiola praeconialis
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sententiola praeconialis,[1] sive vocabulo assumpticio slogan, est sententiola memorabilis et apta, quae variis repetatur locis et temporibus, sicut
- in sermone politico (veni, vidi, vici; si vis pacem, para bellum; e pluribus unum; timeo Danaos et dona ferentis; semper fidelis)
- in praeconio mercatorio (mmm . . . Marabou; connecting people)
- in arte vivendi (ars longa, vita brevis; carpe diem; omnia praeclara rara; quod licet Iovi, non licet bovi; sapere aude)
- in oratione religiosa (annuit coeptis; sola gratia, sola scriptura, sola fide)
- in disputatione philosophica (cogito, ergo sum; de omnibus dubitandum est)