Sigismundus Freud
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sigismundus Freud, vulgo plene Sigismund Schlomo Freud, saepius Sigmund Freud (1856-1939) fuit neurologus, psychologus, atque inventor artis psychoanalyticae.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Maii 1856; Příbor
Obitus: 23 Septembris 1939; Londinium
Patria: Imperium Austriacum, Cisleitania, Austria, Germania nazistica
Nomen nativum: Sigismund Schlomo Freud
Obitus: 23 Septembris 1939; Londinium
Patria: Imperium Austriacum, Cisleitania, Austria, Germania nazistica
Nomen nativum: Sigismund Schlomo Freud
Familia
Genitores: Jacob Freud; Amalia Freud
Coniunx: Martha Bernays
Proles: Anna Freud, Ernst L. Freud, Martin Freud, Oliver Freud, Sophie Freud, Mathilde Freud
Coniunx: Martha Bernays
Proles: Anna Freud, Ernst L. Freud, Martin Freud, Oliver Freud, Sophie Freud, Mathilde Freud
Memoria
Sepultura: Golders Green Crematorium
Sigismundus Freud natus est in Příbor in Moravia (tunc in Imperii Austrohungarici regione) die 6 Maii 1856 in familia Iudaica, patre Kallamon Iacobo Freud mercatore; qui mox mulierem filiumque (annum quintum agentem) Vindobonam duxit. Ibi anno 1873 Sigismundus in facultatem medicam Universitatis Vindobonensis immatriculatus est, professoribus Carolo Claus zoologo, Francisco Brentano philosopho, Ernesto de Brücke physiologo, et aliis.