Stoechades
insulae Franciae / From Wikipedia, the free encyclopedia
Stoechades seu Graece αἱ Στοιχάδες νῆσοι, Francogallice Îles d'Hyères, sunt catena insularum maris Mediterranei prope litora praefecturae Francicae Vari iacentium et ad commune Arearum pertinentium. Insulae a peregrinis aestivis frequentantur. Vestigia naufragiorum permultorum iuxta scopula huius catenae reperta sunt.
Nomen Stoechadum in textu Strabonis, Melae, Plinii reperitur. Apud hunc "tres Stoechades a vicinis Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt" breviter enumerantur, "nomina singulis Prote, Mese quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea."[1]